

Epistola ad Philippenses*
Caput 2: Versus 6
Qui cum in forma.Praemittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari.Non rapinam.Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se aequalem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum praesumere.Sed semetipsum.Ostensa altitudine, subdit de humilitate.[Aug., Ench. c. 35 et 36]. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum.Formam servi.Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit:Exinanivit.Exinanire est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrare.